1Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus,
qui in vita sua suffulsit domum,
et in diebus suis corroboravit templum.
2Templi etiam altitudo ab ipso fundata est,
duplex ædificatio, et excelsi parietes templi.
3In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum,
et quasi mare adimpleti sunt supra modum.
4Qui curavit gentem suam,
et liberavit eam a perditione :
5qui prævaluit amplificare civitatem,
qui adeptus est gloriam in conversatione gentis,
et ingressum domus et atrii amplificavit.
6Quasi stella matutina in medio nebulæ,
et quasi luna plena, in diebus suis lucet :
7et quasi sol refulgens,
sic ille effulsit in templo Dei.
8Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ,
et quasi flos rosarum in diebus vernis,
et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ,
et quasi thus redolens in diebus æstatis :
9quasi ignis effulgens,
et thus ardens in igne :
10quasi vas auri solidum,
ornatum omni lapide pretioso :
11quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens,
in accipiendo ipsum stolam gloriæ,
et vestiri eum in consummationem virtutis.
12In ascensu altaris sancti
gloriam dedit sanctitatis amictum.
13In accipiendo autem partes de manu sacerdotum,
et ipse stans juxta aram :
et circa illum corona fratrum :
quasi plantatio cedri in monte Libano,
14sic circa illum steterunt quasi rami palmæ :
et omnes filii Aaron in gloria sua.
15Oblatio autem Domini in manibus ipsorum
coram omni synagoga Israël :
et consummatione fungens in ara,
amplificare oblationem excelsi Regis,
16porrexit manum suam in libatione,
et libavit de sanguine uvæ.
17Effudit in fundamento altaris
odorem divinum excelso Principi.
18Tunc exclamaverunt filii Aaron,
in tubis productilibus sonuerunt :
et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.
19Tunc omnis populus simul properaverunt,
et ceciderunt in faciem super terram,
adorare Dominum Deum suum,
et dare preces omnipotenti Deo excelso.
20Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis,
et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.
21Et rogavit populus Dominum excelsum in prece,
usque dum perfectus est honor Domini,
et munus suum perfecerunt.
22Tunc descendens, manus suas extulit
in omne congregationem filiorum Israël,
dare gloriam Deo a labiis suis,
et in nomine ipsius gloriari :
23et iteravit orationem suam,
volens ostendere virtutem Dei.
24Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra,
qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ,
et fecit nobiscum secundum suam misericordiam :
25det nobis jucunditatem cordis,
et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos :
26credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam,
ut liberet nos in diebus suis.

27Duas gentes odit anima mea :
tertia autem non est gens quam oderim :
28qui sedent in monte Seir, et Philisthiim,
et stultus populus qui habitat in Sichimis.

29Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto
Jesus, filius Sirach, Jerosolymita,
qui renovavit sapientiam de corde suo.
30Beatus qui in istis versatur bonis :
qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
31Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc