1Memoria Josiæ in compositionem odoris facta
opus pigmentarii.
2In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria,
et ut musica in convivio vini.
3Ipse est directus divinitus in p?nitentiam gentis,
et tulit abominationes impietatis.
4Et gubernavit ad Dominum cor ipsius,
et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.

5Præter David et Ezechiam et Josiam,
omnes peccatum commiserunt :
6nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda,
et contempserunt timorem Dei.
7Dederunt enim regnum suum aliis,
et gloriam suam alienigenæ genti.
8Incenderunt electam sanctitatis civitatem,
et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ.
9Nam male tractaverunt illum
qui a ventre matris consecratus est propheta,
evertere, et eruere, et perdere,
et iterum ædificare, et renovare :
10Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ
quam ostendit illi in curru cherubim.
11Nam commemoratus est inimicorum in imbre,
benefacere illis qui ostenderunt rectas vias.
12Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo :
nam corroboraverunt Jacob,
et redemerunt se in fide virtutis.

13Quomodo amplificemus Zorobabel ?
nam et ipse quasi signum in dextera manu :
14sic et Jesum filium Josedec,
qui in diebus suis ædificaverunt domum,
et exaltaverunt templum sanctum Domino,
paratum in gloriam sempiternam.
15Et Nehemias in memoriam multi temporis,
qui erexit nobis muros eversos,
et stare fecit portas et seras,
qui erexit domos nostras.

16Nemo natus est in terra qualis Henoch,
nam et ipse receptus est a terra :
17neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum,
firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi :
18et ossa ipsius visitata sunt,
et post mortem prophetaverunt.
19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt,
et super omnem animam in origine Adam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc