1Post hæc surrexit Nathan,
propheta in diebus David.
2Et quasi adeps separatus a carne,
sic David a filiis Israël.
3Cum leonibus lusit quasi cum agnis,
et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
4Numquid non occidit gigantem,
et abstulit opprobrium de gente ?
5In tollendo manum,
saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ :
6nam invocavit Dominum omnipotentem,
et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello,
et exaltare cornu gentis suæ.
7Sic in decem millibus glorificavit eum :
et laudavit eum in benedictionibus Domini,
in offerendo illi coronam gloriæ :
8contrivit enim inimicos undique,
et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem :
contrivit cornu ipsorum usque in æternum.
9In omni opere dedit confessionem Sancto,
et Excelso in verbo gloriæ.
10De omni corde suo laudavit Dominum :
et dilexit Deum, qui fecit illum,
et dedit illi contra inimicos potentiam :
11et stare fecit cantores contra altare,
et in sono eorum dulces fecit modos.
12Et dedit in celebrationibus decus,
et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ,
ut laudarent nomen sanctum Domini,
et amplificarent mane Dei sanctitatem.
13Dominus purgavit peccata ipsius,
et exaltavit in æternum cornu ejus :
et dedit illi testamentum regni,
et sedem gloriæ in Israël.

14Post ipsum surrexit filius sensatus,
et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum.
15Salomon imperavit in diebus pacis,
cui subjecit Deus omnes hostes,
ut conderet domum in nomine suo,
et pararet sanctitatem in sempiternum.
Quemadmodum eruditus es in juventute tua,
16et impletus es, quasi flumen, sapientia,
et terram retexit anima tua.
17Et replesti in comparationibus ænigmata :
ad insulas longe divulgatum est nomen tuum,
et dilectus es in pace tua.
18In cantilenis, et proverbiis,
et comparationibus, et interpretationibus, miratæ sunt terræ :
19et in nomine Domini Dei,
cui est cognomen Deus Israël.
20Collegisti quasi auricalcum aurum,
et ut plumbum complesti argentum :
21et inclinasti femora tua mulieribus :
potestatem habuisti in corpore tuo.
22Dedisti maculam in gloria tua,
et profanasti semen tuum,
inducere iracundiam ad liberos tuos,
et incitari stultitiam tuam :
23ut faceres imperium bipartitum,
et ex Ephraim imperare imperium durum.
24Deus autem non derelinquet misericordiam suam :
et non corrumpet, nec delebit opera sua,
neque perdet a stirpe nepotes electi sui,
et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet.
25Dedit autem reliquum Jacob,
et David de ipsa stirpe.
26Et finem habuit Salomon cum patribus suis.

27Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,
28et imminutum a prudentia, Roboam,
qui avertit gentem consilio suo :
29et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël,
et dedit viam peccandi Ephraim :
et plurima redundaverunt peccata ipsorum.
30Valde averterunt illos a terra sua.
31Et quæsivit omnes nequitias,
usque dum perveniret ad illos defensio,
et ab omnibus peccatis liberavit eos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc