1Dilectus Deo et hominibus Moyses,
cujus memoria in benedictione est.
2Similem illum fecit in gloria sanctorum,
et magnificavit eum in timore inimicorum,
et in verbis suis monstra placavit.
3Glorificavit illum in conspectu regum,
et jussit illi coram populo suo,
et ostendit illi gloriam suam.
4In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum,
et elegit eum ex omni carne.
5Audivit enim eum, et vocem ipsius,
et induxit illum in nubem.
6Et dedit illi coram præcepta,
et legem vitæ et disciplinæ,
docere Jacob testamentum suum,
et judicia sua Israël.

7Excelsum fecit Aaron fratrem ejus,
et similem sibi, de tribu Levi.
8Statuit ei testamentum æternum,
et dedit illi sacerdotium gentis,
et beatificavit illum in gloria :
9et circumcinxit eum zona gloriæ,
et induit eum stolam gloriæ,
et coronavit eum in vasis virtutis.
10Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei :
et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro :
11dare sonitum in incessu suo,
auditum facere sonitum in templo
in memoriam filiis gentis suæ.
12Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura,
opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi :
13torto cocco opus artificis
gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri,
et opere lapidarii sculptis,
in memoriam secundum numerum tribuum Israël.
14Corona aurea super mitram ejus
expressa signo sanctitatis, et gloria honoris :
opus virtutis, et desideria oculorum ornata.
15Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia
usque ad originem.
16Non est indutus illa alienigena aliquis,
sed tantum filii ipsius soli,
et nepotes ejus per omne tempus.
17Sacrificia ipsius
consumpta sunt igne quotidie.
18Complevit Moyses manus ejus,
et unxit illum oleo sancto.
19Factum est illi in testamentum æternum,
et semini ejus, sicut dies cæli,
fungi sacerdotio, et habere laudem,
et glorificare populum suum in nomine ejus.
20Ipsum elegit ab omni vivente,
offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem,
in memoriam placare pro populo suo :
21et dedit illi in præceptis suis potestatem,
in testamentis judiciorum :
docere Jacob testimonia,
et in lege sua lucem dare Israël.
22Quia contra illum steterunt alieni,
et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto,
qui erant cum Dathan et Abiron,
et congregatio Core in iracundia.
23Vidit Dominus Deus, et non placuit illi,
et consumpti sunt in impetu iracundiæ.
24Fecit illis monstra,
et consumpsit illos in flamma ignis.
25Et addidit Aaron gloriam,
et dedit illi hæreditatem,
et primitias frugum terræ divisit illi.
26Panem ipsis in primis paravit in satietatem :
nam et sacrificia Domini edent,
quæ dedit illi et semini ejus.
27Ceterum in terra gentes non hæreditabit,
et pars non est illi in gente :
ipse est enim pars ejus, et hæreditas.

28Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est,
imitando eum in timore Domini,
29et stare in reverentia gentis :
in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël.
30Ideo statuit illi testamentum pacis,
principem sanctorum et gentis suæ,
ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum.
31Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda,
hæreditas ipsi et semini ejus :
ut daret sapientiam in cor nostrum,
judicare gentem suam in justitia,
ne abolerentur bona ipsorum :
et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc