1Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est,
species cæli in visione gloriæ.
2Sol in aspectu annuntians in exitu,
vas admirabile, opus Excelsi.
3In meridiano exurit terram,
et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ?
fornacem custodiens in operibus ardoris :
4tripliciter sol exurens montes,
radios igneos exsufflans,
et refulgens radiis suis obcæcat oculos.
5Magnus Dominus qui fecit illum,
et in sermonibus ejus festinavit iter.

6Et luna in omnibus in tempore suo,
ostensio temporis, et signum ævi.
7A luna signum diei festi :
luminare quod minuitur in consummatione.
8Mensis secundum nomen ejus est,
crescens mirabiliter in consummatione.
9Vas castrorum in excelsis,
in firmamento cæli resplendens gloriose.
10Species cæli gloria stellarum :
mundum illuminans in excelsis Dominus.
11In verbis Sancti stabunt ad judicium,
et non deficient in vigiliis suis.

12Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum :
valde speciosus est in splendore suo.
13Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ :
manus Excelsi aperuerunt illum.
14Imperio suo acceleravit nivem,
et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
15Propterea aperti sunt thesauri,
et evolaverunt nebulæ sicut aves.
16In magnitudine sua posuit nubes,
et confracti sunt lapides grandinis.
17In conspectu ejus commovebuntur montes,
et in voluntate ejus aspirabit notus.
18Vox tonitrui ejus verberavit terram,
tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :
19et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem,
et sicut locusta demergens descensus ejus.
20Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus,
et super imbrem ejus expavescet cor.
21Gelu sicut salem effundet super terram :
et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
22Frigidus ventus aquilo flavit,
et gelavit crystallus ab aqua :
super omnem congregationem aquarum requiescet,
et sicut lorica induet se aquis :
23et devorabit montes, et exuret desertum,
et extinguet viride, sicut igne.
24Medicina omnium in festinatione nebulæ :
et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
25In sermone ejus siluit ventus,
et cogitatione sua placavit abyssum :
et plantavit in illa Dominus insulas.
26Qui navigant mare enarrent pericula ejus,
et audientes auribus nostris admirabimur.
27Illic præclara opera et mirabilia,
varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
28Propter ipsum confirmatus est itineris finis,
et in sermone ejus composita sunt omnia.

29Multa dicemus, et deficiemus in verbis :
consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
30Gloriantes ad quid valebimus ?
ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
31Terribilis Dominus, et magnus vehementer,
et mirabilis potentia ipsius.
32Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,
supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.
33Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis :
major enim est omni laude.
34Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,
non enim comprehendetis.
35Quis videbit eum et enarrabit ?
et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?
36Multa abscondita sunt majora his :
pauca enim vidimus operum ejus.
37Omnia autem Dominus fecit,
et pie agentibus dedit sapientiam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc