1O mors, quam amara est memoria tua
homini pacem habenti in substantiis suis :
2viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus,
et adhuc valenti accipere cibum !
3O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti,
et qui minoratur viribus,
4defecto ætate, et cui de omnibus cura est,
et incredibili, qui perdit patientiam !
5Noli metuere judicium mortis :
memento quæ ante te fuerunt,
et quæ superventura sunt tibi :
hoc judicium a Domino omni carni.
6Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ?
sive decem, sive centum, sive mille anni :
7non est enim in inferno accusatio vitæ.

8Filii abominationum fiunt filii peccatorum,
et qui conversantur secus domos impiorum.
9Filiorum peccatorum periet hæreditas,
et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
10De patre impio queruntur filii,
quoniam propter illum sunt in opprobrio.
11Væ vobis, viri impii,
qui dereliquistis legem Domini Altissimi !
12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini :
et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
13Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur :
sic impii a maledicto in perditionem.
14Luctus hominum in corpore ipsorum :
nomen autem impiorum delebitur.
15Curam habe de bono nomine :
hoc enim magis permanebit tibi
quam mille thesauri pretiosi et magni.
16Bonæ vitæ numerus dierum :
bonum autem nomen permanebit in ævum.

17Disciplinam in pace conservate, filii :
sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus,
quæ utilitas in utrisque ?
18Melior est homo qui abscondit stultitiam suam,
quam homo qui abscondit sapientiam suam.
19Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :
20non est enim bonum omnem reverentiam observare,
et non omnia omnibus bene placent in fide.
21Erubescite a patre et a matre de fornicatione :
et a præsidente et a potente de mendacio :
22a principe et a judice de delicto :
a synagoga et plebe de iniquitate :
23a socio et amico de injustitia,
et de loco in quo habitas :
24de furto, de veritate Dei, et testamento :
de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :
25a salutantibus de silentio,
a respectu mulieris fornicariæ,
et ab aversione vultus cognati.
26Ne avertas faciem a proximo tuo,
et ab auferendo partem et non restituendo.
27Ne respicias mulierem alieni viri,
et ne scruteris ancillam ejus,
neque steteris ad lectum ejus.
28Ab amicis de sermonibus improperii :
et cum dederis, ne improperes.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc