1Occupatio magna creata est omnibus hominibus,
et jugum grave super filios Adam,
a die exitus de ventre matris eorum
usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
2Cogitationes eorum, et timores cordis,
adinventio exspectationis, et dies finitionis,
3a residente super sedem gloriosam,
usque ad humiliatum in terra et cinere :
4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam,
usque ad eum qui operitur lino crudo :
furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis,
iracundia perseverans, et contentio :
5et in tempore refectionis in cubili,
somnus noctis immutat scientiam ejus.
6Modicum tamquam nihil in requie,
et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
7Conturbatus est in visu cordis sui,
tamquam qui evaserit in die belli :
in tempore salutis suæ exsurrexit,
et admirans ad nullum timorem :
8cum omni carne, ab homine usque ad pecus,
et super peccatores septuplum.
9Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,
oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
10super iniquos creata sunt hæc omnia :
et propter illos factus est cataclysmus.

11Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur,
et omnes aquæ in mare revertentur.
12Omne munus et iniquitas delebitur,
et fides in sæculum stabit.
13Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur,
et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
14In aperiendo manus suas lætabitur :
sic prævaricatores in consummatione tabescent.
15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos :
et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
16Super omnem aquam viriditas,
et ad oram fluminis ante omne f?num evelletur.

17Gratia sicut paradisus in benedictionibus,
et misericordia in sæculum permanet.
18Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur,
et in ea invenies thesaurum.
19Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen :
et super hæc mulier immaculata computabitur.
20Vinum et musica lætificant cor :
et super utraque dilectio sapientiæ.
21Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam :
et super utraque lingua suavis.
22Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus :
et super hæc virides sationes.
23Amicus et sodalis in tempore convenientes,
et super utrosque mulier cum viro.
24Fratres in adjutorium in tempore tribulationis :
et super eos misericordia liberabit.
25Aurum et argentum est constitutio pedum :
et super utrumque consilium beneplacitum.
26Facultates et virtutes exaltant cor,
et super hæc timor Domini.
27Non est in timore Domini minoratio :
et non est in eo inquirere adjutorium.
28Timor Domini sicut paradisus benedictionis,
et super omnem gloriam operuerunt illum.

29Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas :
melius est enim mori quam indigere.
30Vir respiciens in mensam alienam,
non est vita ejus in cogitatione victus :
alit enim animam suam cibis alienis :
31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32In ore imprudentis condulcabitur inopia,
et in ventre ejus ignis ardebit.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc