1Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes,
et oculos tuos ne transvertas a paupere.
2Animam esurientem ne despexeris,
et non exasperes pauperem in inopia sua.
3Cor inopis ne afflixeris,
et non protrahas datum angustianti.
4Rogationem contribulati ne abjicias,
et non avertas faciem tuam ab egeno.
5Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram :
et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere.
6Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ,
exaudietur deprecatio illius :
exaudiet autem eum qui fecit illum.
7Congregationi pauperum affabilem te facito :
et presbytero humilia animam tuam,
et magnato humilia caput tuum.
8Declina pauperi sine tristitia aurem tuam,
et redde debitum tuum,
et responde illi pacifica in mansuetudine.
9Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi,
et non acide feras in anima tua.
10In judicando esto pupillis misericors ut pater,
et pro viro matri illorum :
11et eris tu velut filius Altissimi obediens,
et miserebitur tui magis quam mater.

12Sapientia filiis suis vitam inspirat :
et suscipit inquirentes se,
et præibit in via justitiæ.
13Et qui illam diligit, diligit vitam,
et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.
14Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt :
et quo introibit benedicet Deus.
15Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto :
et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
16Qui audit illam judicabit gentes :
et qui intuetur illam permanebit confidens.
17Si crediderit ei, hæreditabit illam,
et erunt in confirmatione creaturæ illius :
18quoniam in tentatione ambulat cum eo,
et in primis eligit eum.
19Timorem, et metum, et probationem inducet super illum :
et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ,
donec tentet eum in cogitationibus suis,
et credat animæ illius.
20Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum,
et lætificabit illum :
21et denudabit absconsa sua illi,
et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ.
22Si autem oberraverit, derelinquet eum,
et tradet eum in manus inimici sui.

23Fili, conserva tempus,
et devita a malo.
24Pro anima tua ne confundaris dicere verum :
25est enim confusio adducens peccatum,
et est confusio adducens gloriam et gratiam.
26Ne accipias faciem adversus faciem tuam,
nec adversus animam tuam mendacium.
27Ne reverearis proximum tuum in casu suo,
28nec retineas verbum in tempore salutis.
Non abscondas sapientiam tuam in decore suo :
29in lingua enim sapientia dignoscitur :
et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati,
et firmamentum in operibus justitiæ.
30Non contradicas verbo veritatis ullo modo,
et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.
31Non confundaris confiteri peccata tua,
et ne subjicias te omni homini pro peccato.
32Noli resistere contra faciem potentis,
nec coneris contra ictum fluvii.
33Pro justitia agonizare pro anima tua,
et usque ad mortem certa pro justitia :
et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
34Noli citatus esse in lingua tua,
et inutilis, et remissus in operibus tuis.
35Noli esse sicut leo in domo tua,
evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
36Non sit porrecta manus tua ad accipiendum,
et ad dandum collecta.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc