1Qui conservat legem
multiplicat oblationem.
2Sacrificium salutare est attendere mandatis,
et discedere ab omni iniquitate.
3Et propitiationem litare sacrificii super injustitias :
et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.
4Retribuet gratiam qui offert similaginem :
et qui facit misericordiam offert sacrificium.
5Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate :
et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
6Non apparebis ante conspectum Domini vacuus :
7hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
8Oblatio justi impinguat altare,
et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
9Sacrificium justi acceptum est,
et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
10Bono animo gloriam redde Deo,
et non minuas primitias manuum tuarum.
11In omni dato hilarem fac vultum tuum,
et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
12Da Altissimo secundum datum ejus,
et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
13quoniam Dominus retribuens est,
et septies tantum reddet tibi.
14Noli offerre munera prava,
non enim suscipiet illa.
15Et noli inspicere sacrificum injustum,
quoniam Dominus judex est,
et non est apud illum gloria personæ.
16Non accipiet Dominus personam in pauperem,
et deprecationem læsi exaudiet.
17Non despiciet preces pupilli,
nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
18Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt,
et exclamatio ejus super deducentem eas ?
19A maxilla enim ascendunt usque ad cælum,
et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
20Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur,
et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.

21Oratio humiliantis se nubes penetrabit,
et donec propinquet non consolabitur,
et non discedet donec Altissimus aspiciat.
22Et Dominus non elongabit :
et judicabit justos, et faciet judicium :
et Fortissimus non habebit in illis patientiam,
ut contribulet dorsum ipsorum :
23et gentibus reddet vindictam,
donec tollat plenitudinem superborum,
et sceptra iniquorum contribulet :
24donec reddat hominibus secundum actus suos,
et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius :
25donec judicet judicium plebis suæ,
et oblectabit justos misericordia sua.
26Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis,
quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc