1Timenti Dominum non occurrent mala :
sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis.
Sapiens non odit mandata et justitias,
2et non illidetur quasi in procella navis.
3Homo sensatus credit legi Dei,
et lex illi fidelis.

4Qui interrogationem manifestat parabit verbum,
et sic deprecatus exaudietur :
et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
5Præcordia fatui quasi rota carri,
et quasi axis versatilis cogitatus illius.
6Equus emissarius, sic et amicus subsannator :
sub omni supra sedente hinnit.

7Quare dies diem superat, et iterum lux lucem,
et annus annum a sole ?
8A Domini scientia separati sunt,
facto sole, et præceptum custodiente.
9Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum,
et in illis dies festos celebraverunt ad horam.
10Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus,
et ex ipsis posuit in numerum dierum :
et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam.
11In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos,
et immutavit vias eorum.
12Ex ipsis benedixit et exaltavit,
et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit,
et ex ipsis maledixit, et humiliavit,
et convertit illos a separatione ipsorum.
13Quasi lutum figuli in manu ipsius,
plasmare illud et disponere.
14Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus :
sic homo in manu illius qui se fecit,
et reddet illi secundum judicium suum.
15Contra malum bonum est, et contra mortem vita :
sic et contra virum justum peccator,
et sic intuere in omnia opera Altissimi,
duo et duo, et unum contra unum.

16Et ego novissimus evigilavi,
et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.
17In benedictione Dei et ipse speravi,
et quasi qui vindemiat replevi torcular.
18Respicite quoniam non mihi soli laboravi,
sed omnibus exquirentibus disciplinam.
19Audite me, magnates et omnes populi :
et rectores ecclesiæ, auribus percipite.

20Filio et mulieri, fratri et amico,
non des potestatem super te in vita tua :
et non dederis alii possessionem tuam,
ne forte p?niteat te, et depreceris pro illis.
21Dum adhuc superes et aspiras,
non immutabit te omnis caro.
22Melius est enim ut filii tui te rogent,
quam te respicere in manus filiorum tuorum.
23In omnibus operibus tuis præcellens esto.
24Ne dederis maculam in gloria tua.
In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui,
distribue hæreditatem tuam.

25Cibaria, et virga, et onus asino :
panis, et disciplina, et opus servo.
26Operatur in disciplina, et quærit requiescere :
laxa manus illi, et quærit libertatem.
27Jugum et lorum curvant collum durum,
et servum inclinant operationes assiduæ.
28Servo malevolo tortura et compedes :
mitte illum in operationem, ne vacet :
29multam enim malitiam docuit otiositas.
30In opera constitue eum :
sic enim condecet illum.
Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,
et non amplifices super omnem carnem :
verum sine judicio nihil facias grave.
31Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua :
quasi fratrem sic eum tracta,
quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
32Si læseris eum injuste,
in fugam convertetur :
33et si extollens discesserit,
quem quæras et in qua via quæras illum nescis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc