1Vigilia honestatis tabefaciet carnes,
et cogitatus illius auferet somnum.
2Cogitatus præscientiæ avertit sensum,
et infirmitas gravis sobriam facit animam.
3Laboravit dives in congregatione substantiæ,
et in requie sua replebitur bonis suis.
4Laboravit pauper in diminutione victus,
et in fine inops fit.
5Qui aurum diligit non justificabitur,
et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
6Multi dati sunt in auri casus,
et facta est in specie ipsius perditio illorum.
7Lignum offensionis est aurum sacrificantium :
væ illis qui sectantur illud !
et omnis imprudens deperiet in illo.
8Beatus dives qui inventus est sine macula,
et qui post aurum non abiit,
nec speravit in pecunia et thesauris.
9Quis est hic ? et laudabimus eum :
fecit enim mirabilia in vita sua.
10Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna :
qui potuit transgredi, et non est transgressus ;
facere mala, et non fecit.
11Ideo stabilita sunt bona illius in Domino,
et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

12Supra mensam magnam sedisti ?
non aperias super illam faucem tuam prior.
13Non dicas sic : Multa sunt, quæ super illam sunt.
14Memento quoniam malus est oculus nequam.
15Nequius oculo quid creatum est ?
ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit.
16Ne extendas manum tuam prior,
et invidia contaminatus erubescas.
17Ne comprimaris in convivio.
18Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso.
19Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur :
ne, cum manducas multum, odio habearis.
20Cessa prior causa disciplinæ :
et noli nimius esse, ne forte offendas.
21Et si in medio multorum sedisti,
prior illis ne extendas manum tuam,
nec prior poscas bibere.
22Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum !
et in dormiendo non laborabis ab illo,
et non senties dolorem.
23Vigilia, cholera et tortura viro infrunito,
24somnus sanitatis in homine parco :
dormiet usque mane,
et anima illius cum ipso delectabitur.
25Et si coactus fueris in edendo multum,
surge e medio, evome, et refrigerabit te,
et non adduces corpori tuo infirmitatem.
26Audi me, fili, et ne spernas me,
et in novissimo invenies verba mea.
27In omnibus operibus tuis esto velox,
et omnis infirmitas non occurret tibi.
28Splendidum in panibus benedicent labia multorum,
et testimonium veritatis illius fidele.
29Nequissimo in pane murmurabit civitas,
et testimonium nequitiæ illius verum est.
30Diligentes in vino noli provocare :
multos enim exterminavit vinum.
31Ignis probat ferrum durum :
sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
32Æqua vita hominibus vinum in sobrietate :
si bibas illud moderate, eris sobrius.
33Quæ vita est ei qui minuitur vino ?
34Quid defraudat vitam ? mors.
35Vinum in jucunditatem creatum est,
et non in ebrietatem ab initio.
36Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum.
37Sanitas est animæ et corpori sobrius potus.
38Vinum multum potatum irritationem,
et iram, et ruinas multas facit.
39Amaritudo animæ
vinum multum potatum.
40Ebrietatis animositas, imprudentis offensio,
minorans virtutem, et faciens vulnera.
41In convivio vini non arguas proximum,
et non despicias eum in jucunditate illius.
42Verba improperii non dicas illi,
et non premas illum repetendo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc