1Qui diligit filium suum assiduat illi flagella,
ut lætetur in novissimo suo,
et non palpet proximorum ostia.
2Qui docet filium suum laudabitur in illo,
et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
3Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum,
et in medio amicorum gloriabitur in illo.
4Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus :
similem enim reliquit sibi post se.
5In vita sua vidit, et lætatus est in illo :
in obitu suo non est contristatus,
nec confusus est coram inimicis :
6reliquit enim defensorem domus contra inimicos,
et amicis reddentem gratiam.
7Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua,
et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.
8Equus indomitus evadit durus,
et filius remissus evadet præceps.
9Lacta filium, et paventem te faciet :
lude cum eo, et contristabit te.
10Non corrideas illi, ne doleas,
et in novissimo obstupescent dentes tui.
11Non des illi potestatem in juventute,
et ne despicias cogitatus illius.
12Curva cervicem ejus in juventute,
et tunde latera ejus dum infans est,
ne forte induret, et non credat tibi,
et erit tibi dolor animæ.
13Doce filium tuum, et operare in illo,
ne in turpitudinem illius offendas.

14Melior est pauper sanus, et fortis viribus,
quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
15Salus animæ in sanctitate justitiæ
melior est omni auro et argento :
et corpus validum quam census immensus.
16Non est census super censum salutis corporis,
et non est oblectamentum super cordis gaudium.
17Melior est mors quam vita amara,
et requies æterna quam languor perseverans.
18Bona abscondita in ore clauso,
quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro.
19Quid proderit libatio idolo ?
nec enim manducabit, nec odorabit.
20Sic qui effugatur a Domino,
portans mercedes iniquitatis :
21videns oculis et ingemiscens,
sicut spado complectens virginem, et suspirans.
22Tristitiam non des animæ tuæ,
et non affligas temetipsum in consilio tuo.
23Jucunditas cordis, hæc est vita hominis,
et thesaurus sine defectione sanctitatis :
et exsultatio viri est longævitas.
24Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine :
congrega cor tuum in sanctitate ejus,
et tristitiam longe repelle a te.
25Multos enim occidit tristitia,
et non est utilitas in illa.
26Zelus et iracundia minuunt dies,
et ante tempus senectam adducet cogitatus.
27Splendidum cor et bonum in epulis est :
epulæ enim illius diligenter fiunt.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc