1Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam,
et peccata illius servans servabit.
2Relinque proximo tuo nocenti te,
et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
3Homo homini reservat iram,
et a Deo quærit medelam :
4in hominem similem sibi non habet misericordiam,
et de peccatis suis deprecatur.
5Ipse cum caro sit reservat iram,
et propitiationem petit a Deo :
quis exorabit pro delictis illius ?
6Memento novissimorum, et desine inimicari :
7tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus.
8Memorare timorem Dei,
et non irascaris proximo.
9Memorare testamentum Altissimi,
et despice ignorantiam proximi.
10Abstine te a lite,
et minues peccata.
11Homo enim iracundus incendit litem,
et vir peccator turbabit amicos,
et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.
12Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit :
et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit,
et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
13Certamen festinatum incendit ignem,
et lis festinans effundit sanguinem :
et lingua testificans adducit mortem.
14Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit :
et si exspueris super illam, extinguetur :
utraque ex ore proficiscuntur.

15Susurro et bilinguis maledictus,
multos enim turbabit pacem habentes.
16Lingua tertia multos commovit,
et dispersit illos de gente in gentem.
17Civitates muratas divitum destruxit,
et domus magnatorum effodit.
18Virtutes populorum concidit,
et gentes fortes dissolvit.
19Lingua tertia mulieres viratas ejecit,
et privavit illas laboribus suis.
20Qui respicit illam non habebit requiem,
nec habebit amicum in quo requiescat.
21Flagelli plaga livorem facit :
plaga autem linguæ comminuet ossa.
22Multi ceciderunt in ore gladii :
sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
23Beatus qui tectus est a lingua nequam,
qui in iracundiam illius non transivit,
et qui non attraxit jugum illius,
et in vinculis ejus non est ligatus :
24jugum enim illius jugum ferreum est,
et vinculum illius vinculum æreum est ;
25mors illius mors nequissima :
et utilis potius infernus quam illa.
26Perseverantia illius non permanebit,
sed obtinebit vias injustorum,
et in flamma sua non comburet justos.
27Qui relinquunt Deum incident in illam,
et exardebit in illis, et non extinguetur,
et immittetur in illos quasi leo,
et quasi pardus lædet illos.
28Sepi aures tuas spinis :
linguam nequam noli audire :
et ori tuo facito ostia et seras.
29Aurum tuum et argentum tuum confla,
et verbis tuis facito stateram,
et frenos ori tuo rectos :
30et attende ne forte labaris in lingua,
et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi,
et sit casus tuus insanabilis in mortem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc