1In tribus placitum est spiritui meo,
quæ sunt probata coram Deo et hominibus :
2concordia fratrum,
et amor proximorum,
et vir et mulier bene sibi consentientes.
3Tres species odivit anima mea,
et aggravor valde animæ illorum :
4pauperem superbum, divitem mendacem,
senem fatuum et insensatum.

5Quæ in juventute tua non congregasti,
quomodo in senectute tua invenies ?
6Quam speciosum canitiei judicium,
et presbyteris cognoscere consilium !
7Quam speciosa veteranis sapientia,
et gloriosus intellectus et consilium !
8Corona senum multa peritia,
et gloria illorum timor Dei.

9Novem insuspicabilia cordis magnificavi :
et decimum dicam in lingua hominibus :
10homo qui jucundatur in filiis,
vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
11Beatus qui habitat cum muliere sensata,
et qui lingua sua non est lapsus,
et qui non servivit indignis se.
12Beatus qui invenit amicum verum,
et qui enarrat justitiam auri audienti.
13Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam !
sed non est super timentem Dominum.
14Timor Dei super omnia se superposuit.
15Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei :
qui tenet illum, cui assimilabitur ?
16Timor Dei initium dilectionis ejus :
fidei autem initium agglutinandum est ei.

17Omnis plaga tristitia cordis est,
et omnis malitia nequitia mulieris.
18Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :
19et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
20et omnem obductum, et non obductum odientium :
21et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
22Non est caput nequius super caput colubri,
23et non est ira super iram mulieris.
Commorari leoni et draconi placebit,
quam habitare cum muliere nequam.
24Nequitia mulieris immutat faciem ejus :
et obcæcat vultum suum tamquam ursus,
et quasi saccum ostendit.
In medio proximorum ejus
25ingemuit vir ejus,
et audiens suspiravit modicum.
26Brevis omnis malitia super malitiam mulieris :
sors peccatorum cadat super illam.
27Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani,
sic mulier linguata homini quieto.
28Ne respicias in mulieris speciem,
et non concupiscas mulierem in specie.
29Mulieris ira, et irreverentia,
et confusio magna.
30Mulier si primatum habeat,
contraria est viro suo.
31Cor humile, et facies tristis,
et plaga cordis, mulier nequam.
32Manus debiles et genua dissoluta,
mulier quæ non beatificat virum suum.
33A muliere initium factum est peccati,
et per illam omnes morimur.
34Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum :
nec mulieri nequam veniam prodeundi.
35Si non ambulaverit ad manum tuam,
confundet te in conspectu inimicorum.
36A carnibus tuis abscinde illam,
ne semper te abutatur.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc