1In lapide luteo lapidatus est piger :
et omnes loquentur super aspernationem illius.
2De stercore boum lapidatus est piger :
et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.

3Confusio patris est de filio indisciplinato :
filia autem in deminoratione fiet.
4Filia prudens hæreditas viro suo :
nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
5Patrem et virum confundit audax,
et ab impiis non minorabitur :
ab utrisque autem inhonorabitur.
6Musica in luctu importuna narratio :
flagella et doctrina in omni tempore sapientia.

7Qui docet fatuum,
quasi qui conglutinat testam.
8Qui narrat verbum non audienti,
quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
9Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam :
et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?
10Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus :
et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
11Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :
12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
13Luctus mortui septem dies :
fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.
14Cum stulto ne multum loquaris,
et cum insensato ne abieris.
15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,
et non coinquinaberis peccato illius.
16Deflecte ab illo, et invenies requiem,
et non acediaberis in stultitia illius.
17Super plumbum quid gravabitur ?
et quod illi aliud nomen quam fatuus ?
18Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre
quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.

19Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur,
sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
20Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.
21Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita,
contra faciem venti non permanebunt :
22sic et cor timidum in cogitatione stulti
contra impetum timoris non resistet.
23Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet,
sic et qui in præceptis Dei permanet semper.

24Pungens oculum deducit lacrimas,
et qui pungit cor profert sensum.
25Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa :
sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
26Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes :
est enim regressus.
Ad amicum 27si aperueris os triste, non timeas :
est enim concordatio :
excepto convitio, et improperio, et superbia,
et mysterii revelatione, et plaga dolosa :
in his omnibus effugiet amicus.
28Fidem posside cum amico in paupertate illius,
ut et in bonis illius læteris.
29In tempore tribulationis illius permane illi fidelis,
ut et in hæreditate illius cohæres sis.
30Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur :
sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
31Amicum salutare non confundar,
a facie illius non me abscondam :
et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
32Omnis qui audiet cavebit se ab eo.

33Quis dabit ori meo custodiam,
et super labia mea signaculum certum,
ut non cadam ab ipsis,
et lingua mea perdat me ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc