1Fili, peccasti, non adjicias iterum :
sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
2Quasi a facie colubri fuge peccata :
et si accesseris ad illa, suscipient te.
3Dentes leonis dentes ejus,
interficientes animas hominum.
4Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas :
plagæ illius non est sanitas.
5Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam,
et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia :
sic substantia superbi eradicabitur.
6Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet,
et judicium festinato adveniet illi.
7Qui odit correptionem vestigium est peccatoris,
et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
8Notus a longe potens lingua audaci,
et sensatus scit labi se ab ipso.
9Qui ædificat domum suam impendiis alienis,
quasi qui colligit lapides suos in hieme.
10Stupa collecta synagoga peccantium,
et consummatio illorum flamma ignis.
11Via peccatorum complanata lapidibus :
et in fine illorum inferi, et tenebræ, et p?næ.

12Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.
13Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.
14Non erudietur
qui non est sapiens in bono.
15Est autem sapientia quæ abundat in malo,
et non est sensus ubi est amaritudo.
16Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit,
et consilium illius sicut fons vitæ permanet.
17Cor fatui quasi vas confractum,
et omnem sapientiam non tenebit.
18Verbum sapiens quodcumque audierit scius,
laudabit, et ad se adjiciet :
audivit luxuriosus, et displicebit illi,
et projiciet illud post dorsum suum.
19Narratio fatui quasi sarcina in via :
nam in labiis sensati invenietur gratia.
20Os prudentis quæritur in ecclesia,
et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
21Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia :
et scientia insensati inenarrabilia verba.
22Compedes in pedibus, stulto doctrina :
et quasi vincula manuum super manum dextram.
23Fatuus in risu exaltat vocem suam :
vir autem sapiens vix tacite ridebit.
24Ornamentum aureum prudenti doctrina,
et quasi brachiale in brachio dextro.
25Pes fatui facilis in domum proximi :
et homo peritus confundetur a persona potentis.
26Stultus a fenestra respiciet in domum :
vir autem eruditus foris stabit.
27Stultitia hominis auscultare per ostium :
et prudens gravabitur contumelia.
28Labia imprudentium stulta narrabunt ;
verba autem prudentium statera ponderabuntur.
29In ore fatuorum cor illorum,
et in corde sapientium os illorum.
30Dum maledicit impius diabolum,
maledicit ipse animam suam.
31Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur,
et qui cum eo manserit odiosus erit :
tacitus et sensatus honorabitur.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc