1Operarius ebriosus non locupletabitur :
et qui spernit modica paulatim decidet.
2Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes,
et arguent sensatos.
3Et qui se jungit fornicariis erit nequam :
putredo et vermes hæreditabunt illum :
et extolletur in exemplum majus,
et tolletur de numero anima ejus.

4Qui credit cito levis corde est, et minorabitur :
et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.
5Qui gaudet iniquitate, denotabitur :
et qui odit correptionem, minuetur vita :
et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
6Qui peccat in animam suam, p?nitebit :
et qui jucundatur in malitia, denotabitur.
7Ne iteres verbum nequam et durum,
et non minoraberis.
8Amico et inimico noli narrare sensum tuum :
et si est tibi delictum, noli denudare :
9audiet enim te, et custodiet te,
et quasi defendens peccatum, odiet te,
et sic aderit tibi semper.
10Audisti verbum adversus proximum tuum ?
commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.
11A facie verbi parturit fatuus,
tamquam gemitus partus infantis.
12Sagitta infixa femori carnis,
sic verbum in corde stulti.
13Corripe amicum,
ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci :
aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
14Corripe proximum, ne forte non dixerit :
et si dixerit, ne forte iteret.
15Corripe amicum, sæpe enim fit commissio :
16et non omni verbo credas.
Est qui labitur lingua, sed non ex animo :
17quis est enim qui non deliquerit in lingua sua ?

Corripe proximum antequam commineris,
18et da locum timori Altissimi :
quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum,
et in omni sapientia dispositio legis.
19Et non est sapientia nequitiæ disciplina,
et non est cogitatus peccatorum prudentia.
20Est nequitia, et in ipsa execratio,
et est insipiens qui minuitur sapientia.
21Melior est homo qui minuitur sapientia,
et deficiens sensu, in timore,
quam qui abundat sensu,
et transgreditur legem Altissimi.
22Est solertia certa, et ipsa iniqua :
23et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem.
Est qui nequiter humiliat se,
et interiora ejus plena sunt dolo :
24et est qui se nimium submittit a multa humilitate :
et est qui inclinat faciem suam,
et fingit se non videre quod ignoratum est :
25et si ab imbecillitate virium vetetur peccare,
si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
26Ex visu cognoscitur vir,
et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
27Amictus corporis, et risus dentium,
et ingressus hominis, enuntiant de illo.
28Est correptio mendax in ira contumeliosi,
et est judicium quod non probatur esse bonum :
et est tacens, et ipse est prudens.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc