1Qui vivet in æternum creavit omnia simul.
Deus solus justificabitur,
et manet invictus rex in æternum.
2Quis sufficit enarrare opera illius ?
3quis enim investigabit magnalia ejus ?
4virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?
aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?
5Non est minuere neque adjicere,
nec est invenire magnalia Dei.
6Cum consummaverit homo, tunc incipiet :
et cum quieverit, aporiabitur.
7Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?
et quid bonum aut quid nequam illius ?
8Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,
quasi gutta aquæ maris deputati sunt :
et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
9Propter hoc patiens est Deus in illis,
et effundit super eos misericordiam suam.
10Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :
et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,
et ostendit eis viam æquitatis.
12Miseratio hominis circa proximum suum :
misericordia autem Dei super omnem carnem.
13Qui misericordiam habet, docet et erudit
quasi pastor gregem suum.
14Miseretur excipientis doctrinam miserationis,
et qui festinat in judiciis ejus.

15Fili, in bonis non des querelam,
et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
16Nonne ardorem refrigerabit ros ?
sic et verbum melius quam datum.
17Nonne ecce verbum super datum bonum ?
sed utraque cum homine justificato.
18Stultus acriter improperabit :
et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
19Ante judicium para justitiam tibi,
et antequam loquaris, disce.
20Ante languorem adhibe medicinam :
et ante judicium interroga teipsum,
et in conspectu Dei invenies propitiationem.
21Ante languorem humilia te,
et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
22Non impediaris orare semper,
et ne verearis usque ad mortem justificari,
quoniam merces Dei manet in æternum.
23Ante orationem præpara animam tuam,
et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
24Memento iræ in die consummationis,
et tempus retributionis in conversatione faciei.
25Memento paupertatis in tempore abundantiæ,
et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
26A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,
et hæc omnia citata in oculis Dei.
27Homo sapiens in omnibus metuet,
et in diebus delictorum attendet ab inertia.
28Omnis astutus agnoscit sapientiam,
et invenienti eam dabit confessionem.
29Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,
et intellexerunt veritatem et justitiam,
et impluerunt proverbia et judicia.

30Post concupiscentias tuas non eas,
et a voluntate tua avertere.
31Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,
faciat te in gaudium inimicis tuis.
32Ne oblecteris in turbis nec in modicis :
assidua enim est commissio illorum.
33Ne fueris mediocris in contentione ex f?nore,
et est tibi nihil in sacculo :
eris enim invidus vitæ tuæ.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc