1Deus creavit de terra hominem,
et secundum imaginem suam fecit illum :
2et iterum convertit illum in ipsam,
et secundum se vestivit illum virtute.
3Numerum dierum et tempus dedit illi,
et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram.
4Posuit timorem illius super omnem carnem,
et dominatus est bestiarum et volatilium.
5Creavit ex ipso adjutorium simile sibi :
consilium, et linguam, et oculos, et aures,
et cor dedit illis excogitandi,
et disciplina intellectus replevit illos.
6Creavit illis scientiam spiritus,
sensu implevit cor illorum,
et mala et bona ostendit illis.
7Posuit oculum suum super corda illorum,
ostendere illis magnalia operum suorum :
8ut nomen sanctificationis collaudent,
et gloriari in mirabilibus illius ;
ut magnalia enarrent operum ejus.
9Addidit illis disciplinam,
et legem vitæ hæreditavit illos.
10Testamentum æternum constituit cum illis,
et justitiam et judicia sua ostendit illis.
11Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum,
et honorem vocis audierunt aures illorum.
Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.
12Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
13Viæ illorum coram ipso sunt semper :
non sunt absconsæ ab oculis ipsius.
14In unamquamque gentem præposuit rectorem :
15et pars Dei Israël facta est manifesta.
16Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei :
et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum,
et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
18Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,
et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
19Et postea resurget,
et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum,
et convertet in interiores partes terræ.
20P?nitentibus autem dedit viam justitiæ,
et confirmavit deficientes sustinere,
et destinavit illis sortem veritatis.

21Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :
22precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
23Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua,
et nimis odito execrationem :
24et cognosce justitias et judicia Dei,
et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
25In partes vade sæculi sancti,
cum vivis et dantibus confessionem Deo.
26Non demoreris in errore impiorum :
ante mortem confitere :
a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
27Confiteberis vivens,
vivus et sanus confiteberis :
et laudabis Deum,
et gloriaberis in miserationibus illius.
28Quam magna misericordia Domini,
et propitiatio illius convertentibus ad se !
29Nec enim omnia possunt esse in hominibus,
quoniam non est immortalis filius hominis,
et in vanitate malitiæ placuerunt.
30Quid lucidius sole ?
et hic deficiet ;
aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ?
et hoc arguetur.
31Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit :
et omnes homines terra et cinis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc