1Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur :
nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
2Non credas vitæ illorum,
et ne respexeris in labores eorum.
3Melior est enim unus timens Deum,
quam mille filii impii :
4et utile est mori sine filiis,
quam relinquere filios impios.
5Ab uno sensato inhabitabitur patria :
tribus impiorum deseretur.
6Multa talia vidit oculis meus,
et fortiora horum audivit auris mea.
7In synagoga peccantium exardebit ignis,
et in gente incredibili exardescet ira.
8Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,
qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
9Et non pepercit peregrinationi Lot,
et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
10Non misertus est illis, gentem totam perdens,
et extollentem se in peccatis suis.
11Et sicut sexcenta millia peditum,
qui congregati sunt in duritia cordis sui :
et si unus fuisset cervicatus,
mirum si fuisset immunis.
12Misericordia enim et ira est cum illo :
potens exoratio, et effundens iram.
13Secundum misericordiam suam,
sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
14Non effugiet in rapina peccator,
et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
15Omnis misericordia faciet locum unicuique,
secundum meritum operum suorum,
et secundum intellectum peregrinationis ipsius.

16Non dicas : A Deo abscondar :
et ex summo, quis mei memorabitur ?
17in populo magno non agnoscar :
quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?
18Ecce cælum et cæli cælorum,
abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt,
in conspectu illius commovebuntur.
19Montes simul, et colles, et fundamenta terræ,
cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
20Et in omnibus his insensatum est cor,
et omne cor intelligitur ab illo.
21Et vias illius quis intelligit,
et procellam quam nec oculus videbit hominis ?
22Nam plurima illius opera sunt in absconsis :
sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?
longe enim est testamentum a quibusdam,
et interrogatio omnium in consummatione est.
23Qui minoratur corde cogitat inania,
et vir imprudens et errans cogitat stulta.

24Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,
et in verbis meis attende in corde tuo :
25et dicam in æquitate disciplinam,
et scrutabor enarrare sapientiam :
et in verbis meis attende in corde tuo,
et dico in æquitate spiritus virtutes
quas posuit Deus in opera sua ab initio,
et in veritate enuntio scientiam ejus.
26In judicio Dei opera ejus ab initio,
et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,
et initia eorum in gentibus suis.
27Ornavit in æternum opera illorum :
nec esurierunt, nec laboraverunt,
et non destiterunt ab operibus suis.
28Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :
29non sis incredibilis verbo illius.
30Post hæc Deus in terram respexit,
et implevit illam bonis suis :
31anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,
et in ipsam iterum reversio illorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc