1Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea :
et qui communicaverit superbo induet superbiam.
2Pondus super se tollat qui honestiori se communicat,
et ditiori te ne socius fueris.
3Quid communicabit cacabus ad ollam ?
quando enim se colliserint, confringetur.
4Dives injuste egit, et fremet :
pauper autem læsus tacebit.
5Si largitus fueris, assumet te :
et si non habueris, derelinquet te.
6Si habes, convivet tecum, et evacuabit te :
et ipse non dolebit super te.
7Si necessarius illi fueris, supplantabit te,
et subridens spem dabit, narrans tibi bona,
et dicet : Quid opus est tibi ?
8Et confundet te in cibis suis,
donec te exinaniat bis et ter :
et in novissimo deridebit te,
et postea videns derelinquet te,
et caput suum movebit ad te.
9Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
10Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
11Noli esse humilis in sapientia tua,
ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12Advocatus a potentiore, discede :
ex hoc enim magis te advocabit.
13Ne improbus sis, ne impingaris :
et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
14Ne retineas ex æquo loqui cum illo,
nec credas multis verbis illius :
ex multa enim loquela tentabit te,
et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
15Immitis animus illius conservabit verba tua :
et non parcet de malitia, et de vinculis.
16Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,
quoniam cum subversione tua ambulas :
17audiens vero illa,
quasi in somnis vide, et vigilabis.
18Omni vita tua dilige Deum,
et invoca illum in salute tua.
19Omne animal diligit simile sibi,
sic et omnis homo proximum sibi.
20Omnis caro ad similem sibi conjungetur,
et omnis homo simili sui sociabitur.
21Si communicabit lupus agno aliquando,
sic peccator justo.
22Quæ communicatio sancto homini ad canem ?
aut quæ pars diviti ad pauperem ?
23Venatio leonis onager in eremo :
sic et pascua divitum sunt pauperes.
24Et sicut abominatio est superbo humilitas,
sic et execratio divitis pauper.
25Dives commotus confirmatur ab amicis suis :
humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
26Diviti decepto multi recuperatores :
locutus est superbia, et justificaverunt illum.
27Humilis deceptus est, insuper et arguitur :
locutus est sensate, et non est datus ei locus.
28Dives locutus est, et omnes tacuerunt,
et verbum illius usque ad nubes perducent.
29Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ?
et si offenderit, subvertent illum.

30Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia :
et nequissima paupertas in ore impii.
31Cor hominis immutat faciem illius,
sive in bona, sive in mala.
32Vestigium cordis boni et faciem bonam
difficile invenies, et cum labore.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc