1Sapientia humiliati exaltabit caput illius,
et in medio magnatorum consedere illum faciet.
2Non laudes virum in specie sua,
neque spernas hominem in visu suo.
3Brevis in volatilibus est apis,
et initium dulcoris habet fructus illius.
4In vestitu ne glorieris umquam,
nec in die honoris tui extollaris :
quoniam mirabilia opera Altissimi solius,
et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
5Multi tyranni sederunt in throno :
et insuspicabilis portavit diadema.
6Multi potentes oppressi sunt valide,
et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
7Priusquam interroges, ne vituperes quemquam :
et cum interrogaveris, corripe juste.

8Priusquam audias, ne respondeas verbum :
et in medio sermonum ne adjicias loqui.
9De ea re quæ te non molestat, ne certeris :
et in judicio peccantium ne consistas.
10Fili, ne in multis sint actus tui :
et si dives fueris, non eris immunis a delicto.
Si enim secutus fueris, non apprehendes :
et non effugies, si præcucurreris.
11Est homo laborans et festinans, et dolens :
impius, et tanto magis non abundabit.
12Est homo marcidus egens recuperatione,
plus deficiens virtute, et abundans paupertate :
13et oculus Dei respexit illum in bono,
et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :
et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.

14Bona et mala, vita et mors,
paupertas et honestas, a Deo sunt :
15sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :
dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
16Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :
qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
17Datio Dei permanet justis,
et profectus illius successus habebit in æternum.
18Est qui locupletatur parce agendo,
et hæc est pars mercedis illius.
19In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,
et nunc manducabo de bonis meis solus :
20et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet,
et relinquat omnia aliis, et morietur.
21Sta in testamento tuo, et in illo colloquere,
et in opere mandatorum tuorum veterasce.
22Ne manseris in operibus peccatorum :
confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
23Facile est enim in oculis Dei
subito honestare pauperem.
24Benedictio Dei in mercedem justi festinat,
et in hora veloci processus illius fructificat.
25Ne dicas : Quid est mihi opus ?
et quæ erunt mihi ex hoc bona ?
26Ne dicas : Sufficiens mihi sum :
et quid ex hoc pessimabor ?
27In die bonorum ne immemor sis malorum,
et in die malorum ne immemor sis bonorum :
28quoniam facile est coram Deo in die obitus
retribuere unicuique secundum vias suas.
29Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ,
et in fine hominis denudatio operum illius.
30Ante mortem ne laudes hominem quemquam :
quoniam in filiis suis agnoscitur vir.

31Non omnem hominem inducas in domum tuam :
multæ enim sunt insidiæ dolosi.
32Sicut enim eructant præcordia f?tentium,
et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum :
sic et cor superborum,
et sicut prospector videns casum proximi sui.
33Bona enim in mala convertens insidiatur,
et in electis imponet maculam.
34A scintilla una augetur ignis,
et ab uno doloso augetur sanguis :
homo vero peccator sanguini insidiatur.
35Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala,
ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
36Admitte ad te alienigenam :
et subvertet te in turbine,
et abalienabit te a tuis propriis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc