1Justorum autem animæ in manu Dei sunt,
et non tanget illos tormentum mortis.
2Visi sunt oculis insipientium mori,
et æstimata est afflictio exitus illorum,
3et quod a nobis est iter exterminium ;
illi autem sunt in pace :
4etsi coram hominibus tormenta passi sunt,
spes illorum immortalitate plena est.
5In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,
quoniam Deus tentavit eos,
et invenit illos dignos se.
6Tamquam aurum in fornace probavit illos,
et quasi holocausti hostiam accepit illos,
et in tempore erit respectus illorum.
7Fulgebunt justi
et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
8Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,
et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
9Qui confidunt in illo intelligent veritatem,
et fideles in dilectione acquiescent illi,
quoniam donum et pax est electis ejus.
10Impii autem secundum quæ cogitaverunt
correptionem habebunt :
qui neglexerunt justum,
et a Domino recesserunt.
11Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est :
et vacua est spes illorum,
et labores sine fructu,
et inutilia opera eorum.
12Mulieres eorum insensatæ sunt,
et nequissimi filii eorum.
13Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ;
et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,
habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;
14et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,
nec cogitavit adversus Deum nequissima :
dabitur enim illi fidei donum electum,
et sors in templo Dei acceptissima.
15Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,
et quæ non concidat radix sapientiæ.
16Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,
et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
17Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,
et sine honore erit novissima senectus illorum :
18et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,
nec in die agnitionis allocutionem.
19Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc