1Sapientia ædificavit sibi domum :
excidit columnas septem.
2Immolavit victimas suas, miscuit vinum,
et proposuit mensam suam.
3Misit ancillas suas ut vocarent
ad arcem et ad mœnia civitatis.
4Si quis est parvulus, veniat ad me.
Et insipientibus locuta est :
5Venite, comedite panem meum,
et bibite vinum quod miscui vobis.
6Relinquite infantiam, et vivite,
et ambulate per vias prudentiæ.

7Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,
et qui arguit impium, sibi maculam generat.
8Noli arguere derisorem, ne oderit te :
argue sapientem, et diliget te.
9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;
doce justum, et festinabit accipere.
10Principium sapientiæ timor Domini,
et scientia sanctorum prudentia.
11Per me enim multiplicabuntur dies tui,
et addentur tibi anni vitæ.
12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;
si autem illusor, solus portabis malum.

13Mulier stulta et clamosa,
plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
14sedit in foribus domus suæ,
super sellam in excelso urbis loco,
15ut vocaret transeuntes per viam,
et pergentes itinere suo :
16Qui est parvulus declinet ad me.
Et vecordi locuta est :
17Aquæ furtivæ dulciores sunt,
et panis absconditus suavior.
18Et ignoravit quod ibi sint gigantes,
et in profundis inferni convivæ ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc