1Numquid non sapientia clamitat,
et prudentia dat vocem suam ?
2In summis excelsisque verticibus supra viam,
in mediis semitis stans,
3juxta portas civitatis,
in ipsis foribus loquitur, dicens :
4O viri, ad vos clamito,
et vox mea ad filios hominum.
5Intelligite, parvuli, astutiam,
et insipientes, animadvertite.
6Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum,
et aperientur labia mea ut recta prædicent.
7Veritatem meditabitur guttur meum,
et labia mea detestabuntur impium.
8Justi sunt omnes sermones mei :
non est in eis pravum quid, neque perversum ;
9recti sunt intelligentibus,
et æqui invenientibus scientiam.
10Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ;
doctrinam magis quam aurum eligite :
11melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis,
et omne desiderabile ei non potest comparari.

12Ego sapientia, habito in consilio,
et eruditis intersum cogitationibus.
13Timor Domini odit malum :
arrogantiam, et superbiam,
et viam pravam, et os bilingue, detestor.
14Meum est consilium et æquitas ;
mea est prudentia, mea est fortitudo.
15Per me reges regnant,
et legum conditores justa decernunt ;
16per me principes imperant,
et potentes decernunt justitiam.
17Ego diligentes me diligo,
et qui mane vigilant ad me, invenient me.
18Mecum sunt divitiæ et gloria,
opes superbæ et justitia.
19Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso,
et genimina mea argento electo.
20In viis justitiæ ambulo,
in medio semitarum judicii :
21ut ditem diligentes me,
et thesauros eorum repleam.

22Dominus possedit me in initio viarum suarum
antequam quidquam faceret a principio.
23Ab æterno ordinata sum,
et ex antiquis antequam terra fieret.
24Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram :
necdum fontes aquarum eruperant,
25necdum montes gravi mole constiterant :
ante colles ego parturiebar.
26Adhuc terram non fecerat, et flumina,
et cardines orbis terræ.
27Quando præparabat cælos, aderam ;
quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;
28quando æthera firmabat sursum,
et librabat fontes aquarum ;
29quando circumdabat mari terminum suum,
et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ;
quando appendebat fundamenta terræ :
30cum eo eram, cuncta componens.
Et delectabar per singulos dies,
ludens coram eo omni tempore,
31ludens in orbe terrarum ;
et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
32Nunc ergo, filii, audite me :
beati qui custodiunt vias meas.
33Audite disciplinam, et estote sapientes,
et nolite abjicere eam.
34Beatus homo qui audit me,
et qui vigilat ad fores meas quotidie,
et observat ad postes ostii mei.
35Qui me invenerit, inveniet vitam,
et hauriet salutem a Domino.
36Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ;
omnes qui me oderunt diligunt mortem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc