1Fili mi, custodi sermones meos,
et præcepta mea reconde tibi.
Fili, 2serva mandata mea, et vives ;
et legem meam quasi pupillam oculi tui :
3liga eam in digitis tuis,
scribe illam in tabulis cordis tui.
4Dic sapientiæ : Soror mea es,
et prudentiam voca amicam tuam :
5ut custodiant te a muliere extranea,
et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.
6De fenestra enim domus meæ
per cancellos prospexi,
7et video parvulos ;
considero vecordem juvenem,
8qui transit per plateam juxta angulum
et prope viam domus illius graditur :
9in obscuro, advesperascente die,
in noctis tenebris et caligine.
10Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio,
præparata ad capiendas animas :
garrula et vaga,
11quietis impatiens,
nec valens in domo consistere pedibus suis ;
12nunc foris, nunc in plateis,
nunc juxta angulos insidians.
13Apprehensumque deosculatur juvenem,
et procaci vultu blanditur, dicens :
14Victimas pro salute vovi ;
hodie reddidi vota mea :
15idcirco egressa sum in occursum tuum,
desiderans te videre, et reperi.
16Intexui funibus lectulum meum ;
stravi tapetibus pictis ex Ægypto :
17aspersi cubile meum myrrha,
et aloë, et cinnamomo.
18Veni, inebriemur uberibus,
et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.
19Non est enim vir in domo sua :
abiit via longissima :
20sacculum pecuniæ secum tulit ;
in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.
21Irretivit eum multis sermonibus,
et blanditiis labiorum protraxit illum.
22Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,
et quasi agnus lasciviens,
et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :
23donec transfigat sagitta jecur ejus,
velut si avis festinet ad laqueum,
et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
24Nunc ergo, fili mi, audi me,
et attende verbis oris mei.
25Ne abstrahatur in viis illius mens tua,
neque decipiaris semitis ejus ;
26multos enim vulneratos dejecit,
et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
27Viæ inferi domus ejus,
penetrantes in interiora mortis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc