1Fugit impius nemine persequente ;
justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
2Propter peccata terræ multi principes ejus ;
et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur,
vita ducis longior erit.
3Vir pauper calumnians pauperes
similis est imbri vehementi in quo paratur fames.

4Qui derelinquunt legem laudant impium ;
qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5Viri mali non cogitant judicium ;
qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam dives in pravis itineribus.
7Qui custodit legem filius sapiens est ;
qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
8Qui coacervat divitias usuris et fœnore,
liberali in pauperes congregat eas.
9Qui declinat aures suas ne audiat legem,
oratio ejus erit execrabilis.
10Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet,
et simplices possidebunt bona ejus.
11Sapiens sibi videtur vir dives ;
pauper autem prudens scrutabitur eum.
12In exsultatione justorum multa gloria est ;
regnantibus impiis, ruinæ hominum.
13Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;
qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14Beatus homo qui semper est pavidus ;
qui vero mentis est duræ corruet in malum.
15Leo rugiens et ursus esuriens,
princeps impius super populum pauperem.
16Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ;
qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
17Hominem qui calumniatur animæ sanguinem,
si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18Qui ambulat simpliciter salvus erit ;
qui perversis graditur viis concidet semel.
19Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;
qui autem sectatur otium replebitur egestate.

20Vir fidelis multum laudabitur ;
qui autem festinat ditari non erit innocens.
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ;
iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22Vir qui festinat ditari, et aliis invidet,
ignorat quod egestas superveniet ei.
23Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum,
magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,
et dicit hoc non esse peccatum,
particeps homicidæ est.
25Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ;
qui vero sperat in Domino sanabitur.
26Qui confidit in corde suo stultus est ;
qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27Qui dat pauperi non indigebit ;
qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
28Cum surrexerint impii, abscondentur homines ;
cum illi perierint, multiplicabuntur justi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc