1Ne glorieris in crastinum,
ignorans quid superventura pariat dies.
2Laudet te alienus, et non os tuum ;
extraneus, et non labia tua.
3Grave est saxum, et onerosa arena,
sed ira stulti utroque gravior.
4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor,
et impetum concitati ferre quis poterit ?
5Melior est manifesta correptio
quam amor absconditus.
6Meliora sunt vulnera diligentis
quam fraudulenta oscula odientis.
7Anima saturata calcabit favum,
et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
8Sicut avis transmigrans de nido suo,
sic vir qui derelinquit locum suum.
9Unguento et variis odoribus delectatur cor,
et bonis amici consiliis anima dulcoratur.

10Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris,
et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ.
Melior est vicinus juxta
quam frater procul.
11Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum,
ut possis exprobranti respondere sermonem.
12Astutus videns malum, absconditus est :
parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
13Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo,
et pro alienis aufer ei pignus.
14Qui benedicit proximo suo voce grandi,
de nocte consurgens maledicenti similis erit.
15Tecta perstillantia in die frigoris
et litigiosa mulier comparantur.
16Qui retinet eam quasi qui ventum teneat,
et oleum dexteræ suæ vocabit.
17Ferrum ferro exacuitur,
et homo exacuit faciem amici sui.
18Qui servat ficum comedet fructus ejus,
et qui custos est domini sui glorificabitur.
19Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium,
sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
20Infernus et perditio numquam implentur :
similiter et oculi hominum insatiabiles.
21Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum,
sic probatur homo ore laudantis.
Cor iniqui inquirit mala,
cor autem rectum inquirit scientiam.
22Si contuderis stultum in pila
quasi ptisanas feriente desuper pilo,
non auferetur ab eo stultitia ejus.

23Diligenter agnosce vultum pecoris tui,
tuosque greges considera :
24non enim habebis jugiter potestatem,
sed corona tribuetur in generationem et generationem.
25Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes,
et collecta sunt fœna de montibus.
26Agni ad vestimentum tuum,
et hædi ad agri pretium.
27Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos,
et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc