1Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe,
sic indecens est stulto gloria.
2Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens,
sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
3Flagellum equo, et camus asino,
et virga in dorso imprudentium.
4Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam,
ne efficiaris ei similis.
5Responde stulto juxta stultitiam suam,
ne sibi sapiens esse videatur.
6Claudus pedibus, et iniquitatem bibens,
qui mittit verba per nuntium stultum.
7Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias,
sic indecens est in ore stultorum parabola.
8Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii,
ita qui tribuit insipienti honorem.
9Quomodo si spina nascatur in manu temulenti,
sic parabola in ore stultorum.
10Judicium determinat causas,
et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
11Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum,
sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
12Vidisti hominem sapientem sibi videri ?
magis illo spem habebit insipiens.

13Dicit piger : Leo est in via,
et leæna in itineribus.
14Sicut ostium vertitur in cardine suo,
ita piger in lectulo suo.
15Abscondit piger manum sub ascella sua,
et laborat si ad os suum eam converterit.
16Sapientior sibi piger videtur
septem viris loquentibus sententias.

17Sicut qui apprehendit auribus canem,
sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.
18Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
19ita vir fraudulenter nocet amico suo,
et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.
20Cum defecerint ligna extinguetur ignis,
et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.
21Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem,
sic homo iracundus suscitat rixas.
22Verba susurronis quasi simplicia,
et ipsa perveniunt ad intima ventris.
23Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile,
sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
24Labiis suis intelligitur inimicus,
cum in corde tractaverit dolos.
25Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei,
quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
26Qui operit odium fraudulenter,
revelabitur malitia ejus in consilio.
27Qui fodit foveam incidet in eam,
et qui volvit lapidem revertetur ad eum.
28Lingua fallax non amat veritatem,
et os lubricum operatur ruinas.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc