1Occasiones quærit qui vult recedere ab amico :
omni tempore erit exprobrabilis.
2Non recipit stultus verba prudentiæ,
nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
3Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ;
sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4Aqua profunda verba ex ore viri,
et torrens redundans fons sapientiæ.
5Accipere personam impii non est bonum,
ut declines a veritate judicii.

6Labia stulti miscent se rixis,
et os ejus jurgia provocat.
7Os stulti contritio ejus,
et labia ipsius ruina animæ ejus.
8Verba bilinguis quasi simplicia,
et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.
Pigrum dejicit timor ;
animæ autem effeminatorum esurient.
9Qui mollis et dissolutus est in opere suo
frater est sua opera dissipantis.
10Turris fortissima nomen Domini ;
ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11Substantia divitis urbs roboris ejus,
et quasi murus validus circumdans eum.
12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis,
et antequam glorificetur, humiliatur.
13Qui prius respondet quam audiat,
stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ;
spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
15Cor prudens possidebit scientiam,
et auris sapientium quærit doctrinam.

16Donum hominis dilatat viam ejus,
et ante principes spatium ei facit.
17Justus prior est accusator sui :
venit amicus ejus, et investigabit eum.
18Contradictiones comprimit sors,
et inter potentes quoque dijudicat.
19Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma,
et judicia quasi vectes urbium.
20De fructu oris viri replebitur venter ejus,
et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21Mors et vita in manu linguæ ;
qui diligunt eam comedent fructus ejus.
22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum,
et hauriet jucunditatem a Domino.
Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ;
qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
23Cum obsecrationibus loquetur pauper,
et dives effabitur rigide.
24Vir amabilis ad societatem
magis amicus erit quam frater.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc