1Melior est buccella sicca cum gaudio
quam domus plena victimis cum jurgio.
2Servus sapiens dominabitur filiis stultis,
et inter fratres hæreditatem dividet.
3Sicut igne probatur argentum et aurum camino,
ita corda probat Dominus.
4Malus obedit linguæ iniquæ,
et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,
et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
6Corona senum filii filiorum,
et gloria filiorum patres eorum.
7Non decent stultum verba composita,
nec principem labium mentiens.
8Gemma gratissima exspectatio præstolantis ;
quocumque se vertit, prudenter intelligit.
9Qui celat delictum quærit amicitias ;
qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
10Plus proficit correptio apud prudentem,
quam centum plagæ apud stultum.
11Semper jurgia quærit malus :
angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus,
quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13Qui reddit mala pro bonis,
non recedet malum de domo ejus.
14Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,
et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.

15Qui justificat impium, et qui condemnat justum,
abominabilis est uterque apud Deum.
16Quid prodest stulto habere divitias,
cum sapientiam emere non possit ?
Qui altum facit domum suam quærit ruinam,
et qui evitat discere incidet in mala.
17Omni tempore diligit qui amicus est,
et frater in angustiis comprobatur.
18Stultus homo plaudet manibus,
cum spoponderit pro amico suo.
19Qui meditatur discordias diligit rixas,
et qui exaltat ostium quærit ruinam.
20Qui perversi cordis est non inveniet bonum,
et qui vertit linguam incidet in malum.
21Natus est stultus in ignominiam suam ;
sed nec pater in fatuo lætabitur.
22Animus gaudens ætatem floridam facit ;
spiritus tristis exsiccat ossa.
23Munera de sinu impius accipit,
ut pervertat semitas judicii.
24In facie prudentis lucet sapientia ;
oculi stultorum in finibus terræ.
25Ira patris filius stultus,
et dolor matris quæ genuit eum.
26Non est bonum damnum inferre justo,
nec percutere principem qui recta judicat.
27Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,
et pretiosi spiritus vir eruditus.
28Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,
et si compresserit labia sua, intelligens.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc