1Sapiens mulier ædificat domum suam ;
insipiens exstructam quoque manibus destruet.
2Ambulans recto itinere, et timens Deum,
despicitur ab eo qui infami graditur via.
3In ore stulti virga superbiæ ;
labia autem sapientium custodiunt eos.
4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;
ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
5Testis fidelis non mentitur ;
profert autem mendacium dolosus testis.
6Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;
doctrina prudentium facilis.
7Vade contra virum stultum,
et nescit labia prudentiæ.
8Sapientia callidi est intelligere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
9Stultus illudet peccatum,
et inter justos morabitur gratia.
10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,
in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11Domus impiorum delebitur :
tabernacula vero justorum germinabunt.
12Est via quæ videtur homini justa,
novissima autem ejus deducunt ad mortem.
13Risus dolore miscebitur,
et extrema gaudii luctus occupat.
14Viis suis replebitur stultus,
et super eum erit vir bonus.

15Innocens credit omni verbo ;
astutus considerat gressus suos.
Filio doloso nihil erit boni ;
servo autem sapienti prosperi erunt actus,
et dirigetur via ejus.
16Sapiens timet, et declinat a malo ;
stultus transilit, et confidit.
17Impatiens operabitur stultitiam,
et vir versutus odiosus est.
18Possidebunt parvuli stultitiam,
et exspectabunt astuti scientiam.
19Jacebunt mali ante bonos,
et impii ante portas justorum.
20Etiam proximo suo pauper odiosus erit :
amici vero divitum multi.
21Qui despicit proximum suum peccat ;
qui autem miseretur pauperis beatus erit.
Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22Errant qui operantur malum ;
misericordia et veritas præparant bona.
23In omni opere erit abundantia ;
ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24Corona sapientium divitiæ eorum ;
fatuitas stultorum imprudentia.
25Liberat animas testis fidelis,
et profert mendacia versipellis.

26In timore Domini fiducia fortitudinis,
et filiis ejus erit spes.
27Timor Domini fons vitæ,
ut declinent a ruina mortis.
28In multitudine populi dignitas regis,
et in paucitate plebis ignominia principis.
29Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;
qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
30Vita carnium sanitas cordis ;
putredo ossium invidia.
31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;
honorat autem eum qui miseretur pauperis.
32In malitia sua expelletur impius :
sperat autem justus in morte sua.
33In corde prudentis requiescit sapientia,
et indoctos quosque erudiet.
34Justitia elevat gentem ;
miseros autem facit populos peccatum.
35Acceptus est regi minister intelligens ;
iracundiam ejus inutilis sustinebit.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc