1Qui diligit disciplinam diligit scientiam ;
qui autem odit increpationes insipiens est.
2Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ;
qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
3Non roborabitur homo ex impietate,
et radix justorum non commovebitur.
4Mulier diligens corona est viro suo ;
et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
5Cogitationes justorum judicia,
et consilia impiorum fraudulenta.
6Verba impiorum insidiantur sanguini ;
os justorum liberabit eos.
7Verte impios, et non erunt ;
domus autem justorum permanebit.
8Doctrina sua noscetur vir ;
qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
9Melior est pauper et sufficiens sibi
quam gloriosus et indigens pane.
10Novit justus jumentorum suorum animas ;
viscera autem impiorum crudelia.
11Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;
qui autem sectatur otium stultissimus est.
Qui suavis est in vini demorationibus,
in suis munitionibus relinquit contumeliam.
12Desiderium impii munimentum est pessimorum ;
radix autem justorum proficiet.

13Propter peccata labiorum ruina proximat malo ;
effugiet autem justus de angustia.
14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,
et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15Via stulti recta in oculis ejus ;
qui autem sapiens est audit consilia.
16Fatuus statim indicat iram suam ;
qui autem dissimulat injuriam callidus est.
17Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ;
qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ :
lingua autem sapientium sanitas est.
19Labium veritatis firmum erit in perpetuum ;
qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
20Dolus in corde cogitantium mala ;
qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21Non contristabit justum quidquid ei acciderit :
impii autem replebuntur malo.
22Abominatio est Domino labia mendacia ;
qui autem fideliter agunt placent ei.
23Homo versatus celat scientiam,
et cor insipientium provocat stultitiam.

24Manus fortium dominabitur ;
quæ autem remissa est, tributis serviet.
25Mœror in corde viri humiliabit illum,
et sermone bono lætificabitur.
26Qui negligit damnum propter amicum, justus est ;
iter autem impiorum decipiet eos.
27Non inveniet fraudulentus lucrum,
et substantia hominis erit auri pretium.
28In semita justitiæ vita ;
iter autem devium ducit ad mortem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc