1Statera dolosa abominatio est apud Dominum,
et pondus æquum voluntas ejus.
2Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ;
ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
3Simplicitas justorum diriget eos,
et supplantatio perversorum vastabit illos.
4Non proderunt divitiæ in die ultionis ;
justitia autem liberabit a morte.
5Justitia simplicis diriget viam ejus,
et in impietate sua corruet impius.
6Justitia rectorum liberabit eos,
et in insidiis suis capientur iniqui.
7Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes,
et exspectatio sollicitorum peribit.
8Justus de angustia liberatus est,
et tradetur impius pro eo.

9Simulator ore decipit amicum suum ;
justi autem liberabuntur scientia.
10In bonis justorum exsultabit civitas,
et in perditione impiorum erit laudatio.
11Benedictione justorum exaltabitur civitas,
et ore impiorum subvertetur.
12Qui despicit amicum suum indigens corde est ;
vir autem prudens tacebit.
13Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ;
qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
14Ubi non est gubernator, populus corruet ;
salus autem, ubi multa consilia.
15Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ;
qui autem cavet laqueos securus erit.
16Mulier gratiosa inveniet gloriam,
et robusti habebunt divitias.

17Benefacit animæ suæ vir misericors ;
qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
18Impius facit opus instabile,
seminanti autem justitiam merces fidelis.
19Clementia præparat vitam,
et sectatio malorum mortem.
20Abominabile Domino cor pravum,
et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
21Manus in manu non erit innocens malus ;
semen autem justorum salvabitur.
22Circulus aureus in naribus suis,
mulier pulchra et fatua.
23Desiderium justorum omne bonum est ;
præstolatio impiorum furor.
24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;
alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25Anima quæ benedicit impinguabitur,
et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
26Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ;
benedictio autem super caput vendentium.
27Bene consurgit diluculo qui quærit bona ;
qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
28Qui confidit in divitiis suis corruet :
justi autem quasi virens folium germinabunt.
29Qui conturbat domum suam possidebit ventos,
et qui stultus est serviet sapienti.
30Fructus justi lignum vitæ,
et qui suscipit animas sapiens est.
31Si justus in terra recipit,
quanto magis impius et peccator !

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc