1Psalmus in confessione. 2Jubilate Deo, omnis terra ;
servite Domino in lætitia.
Introite in conspectu ejus in exsultatione.
3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ;
ipse fecit nos, et non ipsi nos :
populus ejus, et oves pascuæ ejus.
4Introite portas ejus in confessione ;
atria ejus in hymnis :
confitemini illi.
Laudate nomen ejus, 5quoniam suavis est Dominus,
in æternum misericordia ejus,
et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc