1Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
2Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
3Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
4Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.
5Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
6in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :
7moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
8Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt
9a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc