1Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ;
lætentur insulæ multæ.
2Nubes et caligo in circuitu ejus ;
justitia et judicium correctio sedis ejus.
3Ignis ante ipsum præcedet,
et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ;
vidit, et commota est terra.
5Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ;
a facie Domini omnis terra.
6Annuntiaverunt cæli justitiam ejus,
et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7Confundantur omnes qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum omnes angeli ejus.
8Audivit, et lætata est Sion,
et exsultaverunt filiæ Judæ
propter judicia tua, Domine.
9Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ;
nimis exaltatus es super omnes deos.
10Qui diligitis Dominum, odite malum :
custodit Dominus animas sanctorum suorum ;
de manu peccatoris liberabit eos.
11Lux orta est justo,
et rectis corde lætitia.
12Lætamini, justi, in Domino,
et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc