1Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ;
cantate Domino omnis terra.
2Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;
annuntiate de die in diem salutare ejus.
3Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;
in omnibus populis mirabilia ejus.
4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :
terribilis est super omnes deos.
5Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;
Dominus autem cælos fecit.
6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7Afferte Domino, patriæ gentium,
afferte Domino gloriam et honorem ;
8afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
9adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra ;
10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;
judicabit populos in æquitate.
11Lætentur cæli, et exsultet terra ;
commoveatur mare et plenitudo ejus ;
12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13a facie Domini, quia venit,
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terræ in æquitate,
et populos in veritate sua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc