1Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ;
Deus ultionum libere egit.
2Exaltare, qui judicas terram ;
redde retributionem superbis.
3Usquequo peccatores, Domine,
usquequo peccatores gloriabuntur ;
4effabuntur et loquentur iniquitatem ;
loquentur omnes qui operantur injustitiam ?
5Populum tuum, Domine, humiliaverunt,
et hæreditatem tuam vexaverunt.
6Viduam et advenam interfecerunt,
et pupillos occiderunt.
7Et dixerunt : Non videbit Dominus,
nec intelliget Deus Jacob.
8Intelligite, insipientes in populo ;
et stulti, aliquando sapite.
9Qui plantavit aurem non audiet ?
aut qui finxit oculum non considerat ?
10Qui corripit gentes non arguet,
qui docet hominem scientiam ?
11Dominus scit cogitationes hominum,
quoniam vanæ sunt.
12Beatus homo quem tu erudieris, Domine,
et de lege tua docueris eum :
13ut mitiges ei a diebus malis,
donec fodiatur peccatori fovea.
14Quia non repellet Dominus plebem suam,
et hæreditatem suam non derelinquet,
15quoadusque justitia convertatur in judicium :
et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
16Quis consurget mihi adversus malignantes ?
aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
17Nisi quia Dominus adjuvit me,
paulominus habitasset in inferno anima mea.
18Si dicebam : Motus est pes meus :
misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
19Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo,
consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
20Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis,
qui fingis laborem in præcepto ?
21Captabunt in animam justi,
et sanguinem innocentem condemnabunt.
22Et factus est mihi Dominus in refugium,
et Deus meus in adjutorium spei meæ.
23Et reddet illis iniquitatem ipsorum,
et in malitia eorum disperdet eos :
disperdet illos Dominus Deus noster.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc