1Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi,
in protectione Dei cæli commorabitur.
2Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ;
Deus meus, sperabo in eum.
3Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,
et a verbo aspero.
4Scapulis suis obumbrabit tibi,
et sub pennis ejus sperabis.
5Scuto circumdabit te veritas ejus :
non timebis a timore nocturno ;
6a sagitta volante in die,
a negotio perambulante in tenebris,
ab incursu, et dæmonio meridiano.
7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ;
ad te autem non appropinquabit.
8Verumtamen oculis tuis considerabis,
et retributionem peccatorum videbis.
9Quoniam tu es, Domine, spes mea ;
Altissimum posuisti refugium tuum.
10Non accedet ad te malum,
et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11Quoniam angelis suis mandavit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12In manibus portabunt te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13Super aspidem et basiliscum ambulabis,
et conculcabis leonem et draconem.
14Quoniam in me speravit, liberabo eum ;
protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ;
cum ipso sum in tribulatione :
eripiam eum, et glorificabo eum.
16Longitudine dierum replebo eum,
et ostendam illi salutare meum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc