1Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis
a generatione in generationem.
2Priusquam montes fierent,
aut formaretur terra et orbis,
a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
3Ne avertas hominem in humilitatem :
et dixisti : Convertimini, filii hominum.
4Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna quæ præteriit :
et custodia in nocte 5quæ pro nihilo habentur,
eorum anni erunt.
6Mane sicut herba transeat ;
mane floreat, et transeat ;
vespere decidat, induret, et arescat.
7Quia defecimus in ira tua,
et in furore tuo turbati sumus.
8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;
sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9Quoniam omnes dies nostri defecerunt,
et in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.
Si autem in potentatibus octoginta anni,
et amplius eorum labor et dolor ;
quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11Quis novit potestatem iræ tuæ,
et præ timore tuo iram tuam 12dinumerare ?
Dexteram tuam sic notam fac,
et eruditos corde in sapientia.
13Convertere, Domine ; usquequo ?
et deprecabilis esto super servos tuos.
14Repleti sumus mane misericordia tua ;
et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;
annis quibus vidimus mala.
16Respice in servos tuos et in opera tua,
et dirige filios eorum.
17Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum dirige super nos,
et opus manuum nostrarum dirige.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc