1Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
3Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;
4lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
6Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.
7In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
8Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.
11Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
12Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum :
13quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
14Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.
15Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
16Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.
17Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc