1In finem, filiis Core. Psalmus.
2Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.
3Remisisti iniquitatem plebis tuæ ; operuisti omnia peccata eorum.
4Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuæ.
5Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?
7Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
8Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
9Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
11Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatæ sunt.
12Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.
13Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc