1In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. 2Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
3Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ;
cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
4Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos :
altaria tua, Domine virtutum,
rex meus, et Deus meus.
5Beati qui habitant in domo tua, Domine ;
in sæcula sæculorum laudabunt te.
6Beatus vir cujus est auxilium abs te :
ascensiones in corde suo disposuit,
7in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
8Etenim benedictionem dabit legislator ;
ibunt de virtute in virtutem :
videbitur Deus deorum in Sion.
9Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ;
auribus percipe, Deus Jacob.
10Protector noster, aspice, Deus,
et respice in faciem christi tui.
11Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ;
elegi abjectus esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
12Quia misericordiam et veritatem diligit Deus :
gratiam et gloriam dabit Dominus.
13Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia :
Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc