1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. 2Exsultate Deo adjutori nostro ;
jubilate Deo Jacob.
3Sumite psalmum, et date tympanum ;
psalterium jucundum cum cithara.
4Buccinate in neomenia tuba,
in insigni die solemnitatis vestræ :
5quia præceptum in Israël est,
et judicium Deo Jacob.
6Testimonium in Joseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti ;
linguam quam non noverat, audivit.
7Divertit ab oneribus dorsum ejus ;
manus ejus in cophino servierunt.
8In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis ;
probavi te apud aquam contradictionis.
9Audi, populus meus, et contestabor te.
Israël, si audieris me,
10non erit in te deus recens,
neque adorabis deum alienum.
11Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud.
12Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israël non intendit mihi.
13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;
ibunt in adinventionibus suis.
14Si populus meus audisset me,
Israël si in viis meis ambulasset,
15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,
et super tribulantes eos misissem manum meam.
16Inimici Domini mentiti sunt ei,
et erit tempus eorum in sæcula.
17Et cibavit eos ex adipe frumenti,
et de petra melle saturavit eos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc