1In finem, pro torcularibus. Psalmus David. 2Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quæ tu fundasti.
5Quid est homo, quod memor es ejus ?
aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
6Minuisti eum paulominus ab angelis ;
gloria et honore coronasti eum ;
7et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9volucres cæli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris.
10Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra !

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc