1Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam ;
inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2Aperiam in parabolis os meum ;
loquar propositiones ab initio.
3Quanta audivimus, et cognovimus ea,
et patres nostri narraverunt nobis.
4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera,
narrantes laudes Domini et virtutes ejus,
et mirabilia ejus quæ fecit.
5Et suscitavit testimonium in Jacob,
et legem posuit in Israël,
quanta mandavit patribus nostris
nota facere ea filiis suis :
6ut cognoscat generatio altera :
filii qui nascentur et exsurgent,
et narrabunt filiis suis,
7ut ponant in Deo spem suam,
et non obliviscantur operum Dei,
et mandata ejus exquirant :
8ne fiant, sicut patres eorum,
generatio prava et exasperans ;
generatio quæ non direxit cor suum,
et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum,
conversi sunt in die belli.
10Non custodierunt testamentum Dei,
et in lege ejus noluerunt ambulare.
11Et obliti sunt benefactorum ejus,
et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
12Coram patribus eorum fecit mirabilia
in terra Ægypti, in campo Taneos.
13Interrupit mare, et perduxit eos,
et statuit aquas quasi in utre :
14et deduxit eos in nube diei,
et tota nocte in illuminatione ignis.
15Interrupit petram in eremo,
et adaquavit eos velut in abysso multa.
16Et eduxit aquam de petra,
et deduxit tamquam flumina aquas.
17Et apposuerunt adhuc peccare ei ;
in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18Et tentaverunt Deum in cordibus suis,
ut peterent escas animabus suis.
19Et male locuti sunt de Deo ;
dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
20quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ,
et torrentes inundaverunt.
Numquid et panem poterit dare,
aut parare mensam populo suo ?
21Ideo audivit Dominus et distulit ;
et ignis accensus est in Jacob,
et ira ascendit in Israël :
22quia non crediderunt in Deo,
nec speraverunt in salutari ejus.
23Et mandavit nubibus desuper,
et januas cæli aperuit.
24Et pluit illis manna ad manducandum,
et panem cæli dedit eis.
25Panem angelorum manducavit homo ;
cibaria misit eis in abundantia.
26Transtulit austrum de cælo,
et induxit in virtute sua africum.
27Et pluit super eos sicut pulverem carnes,
et sicut arenam maris volatilia pennata.
28Et ceciderunt in medio castrorum eorum,
circa tabernacula eorum.
29Et manducaverunt, et saturati sunt nimis,
et desiderium eorum attulit eis :
30non sunt fraudati a desiderio suo.
Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
31et ira Dei ascendit super eos :
et occidit pingues eorum,
et electos Israël impedivit.
32In omnibus his peccaverunt adhuc,
et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33Et defecerunt in vanitate dies eorum,
et anni eorum cum festinatione.
34Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur,
et diluculo veniebant ad eum.
35Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum,
et Deus excelsus redemptor eorum est.
36Et dilexerunt eum in ore suo,
et lingua sua mentiti sunt ei ;
37cor autem eorum non erat rectum cum eo,
nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
38Ipse autem est misericors,
et propitius fiet peccatis eorum,
et non disperdet eos.
Et abundavit ut averteret iram suam,
et non accendit omnem iram suam.
39Et recordatus est quia caro sunt,
spiritus vadens et non rediens.
40Quoties exacerbaverunt eum in deserto ;
in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
41Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,
et sanctum Israël exacerbaverunt.
42Non sunt recordati manus ejus,
die qua redemit eos de manu tribulantis :
43sicut posuit in Ægypto signa sua,
et prodigia sua in campo Taneos ;
44et convertit in sanguinem flumina eorum,
et imbres eorum, ne biberent.
45Misit in eos c?nomyiam, et comedit eos,
et ranam, et disperdidit eos ;
46et dedit ærugini fructus eorum,
et labores eorum locustæ ;
47et occidit in grandine vineas eorum,
et moros eorum in pruina ;
48et tradidit grandini jumenta eorum,
et possessionem eorum igni ;
49misit in eos iram indignationis suæ,
indignationem, et iram, et tribulationem,
immissiones per angelos malos.
50Viam fecit semitæ iræ suæ :
non pepercit a morte animabus eorum,
et jumenta eorum in morte conclusit :
51et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ;
primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :
52et abstulit sicut oves populum suum,
et perduxit eos tamquam gregem in deserto :
53et deduxit eos in spe, et non timuerunt,
et inimicos eorum operuit mare.
54Et induxit eos in montem sanctificationis suæ,
montem quem acquisivit dextera ejus ;
et ejecit a facie eorum gentes,
et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;
55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
56Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum,
et testimonia ejus non custodierunt.
57Et averterunt se, et non servaverunt pactum :
quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
58In iram concitaverunt eum in collibus suis,
et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
59Audivit Deus, et sprevit,
et ad nihilum redegit valde Israël.
60Et repulit tabernaculum Silo,
tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61Et tradidit in captivitatem virtutem eorum,
et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62Et conclusit in gladio populum suum,
et hæreditatem suam sprevit.
63Juvenes eorum comedit ignis,
et virgines eorum non sunt lamentatæ.
64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt,
et viduæ eorum non plorabantur.
65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus,
tamquam potens crapulatus a vino.
66Et percussit inimicos suos in posteriora ;
opprobrium sempiternum dedit illis.
67Et repulit tabernaculum Joseph,
et tribum Ephraim non elegit :
68sed elegit tribum Juda,
montem Sion, quem dilexit.
69Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum,
in terra quam fundavit in sæcula.
70Et elegit David, servum suum,
et sustulit eum de gregibus ovium ;
de post f?tantes accepit eum :
71pascere Jacob servum suum,
et Israël hæreditatem suam.
72Et pavit eos in innocentia cordis sui,
et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc