1In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. 2Voce mea ad Dominum clamavi ;
voce mea ad Deum, et intendit mihi.
3In die tribulationis meæ Deum exquisivi ;
manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus.
Renuit consolari anima mea ;
4memor fui Dei, et delectatus sum,
et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
5Anticipaverunt vigilias oculi mei ;
turbatus sum, et non sum locutus.
6Cogitavi dies antiquos,
et annos æternos in mente habui.
7Et meditatus sum nocte cum corde meo,
et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8Numquid in æternum projiciet Deus ?
aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
9aut in finem misericordiam suam abscindet,
a generatione in generationem ?
10aut obliviscetur misereri Deus ?
aut continebit in ira sua misericordias suas ?
11Et dixi : Nunc c?pi ;
hæc mutatio dexteræ Excelsi.
12Memor fui operum Domini,
quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :
13et meditabor in omnibus operibus tuis,
et in adinventionibus tuis exercebor.
14Deus, in sancto via tua :
quis deus magnus sicut Deus noster ?
15Tu es Deus qui facis mirabilia :
notam fecisti in populis virtutem tuam.
16Redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Jacob et Joseph.
17Viderunt te aquæ, Deus ;
viderunt te aquæ, et timuerunt :
et turbatæ sunt abyssi.
18Multitudo sonitus aquarum ;
vocem dederunt nubes.
Etenim sagittæ tuæ transeunt ;
19vox tonitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ;
commota est, et contremuit terra.
20In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,
et vestigia tua non cognoscentur.
21Deduxisti sicut oves populum tuum,
in manu Moysi et Aaron.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc