1Psalmus, in Salomonem.
2Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
3Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
4Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
5Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
6Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
7Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
8Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
9Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.
10Reges Tharsis et insulæ munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent :
11et adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei.
12Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
13Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
14Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
16Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut f?num terræ.
17Sit nomen ejus benedictum in sæcula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ; omnes gentes magnificabunt eum.
18Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
19Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.

20Defecerunt laudes David, filii Jesse.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc