1Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum.
2In justitia tua libera me, et eripe me :
inclina ad me aurem tuam, et salva me.
3Esto mihi in Deum protectorem,
et in locum munitum, ut salvum me facias :
quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
4Deus meus, eripe me de manu peccatoris,
et de manu contra legem agentis, et iniqui :
5quoniam tu es patientia mea, Domine ;
Domine, spes mea a juventute mea.
6In te confirmatus sum ex utero ;
de ventre matris meæ tu es protector meus ;
in te cantatio mea semper.
7Tamquam prodigium factus sum multis ;
et tu adjutor fortis.
8Repleatur os meum laude,
ut cantem gloriam tuam,
tota die magnitudinem tuam.
9Ne projicias me in tempore senectutis ;
cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
10Quia dixerunt inimici mei mihi,
et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
11dicentes : Deus dereliquit eum :
persequimini et comprehendite eum,
quia non est qui eripiat.
12Deus, ne elongeris a me ;
Deus meus, in auxilium meum respice.
13Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ;
operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
14Ego autem semper sperabo,
et adjiciam super omnem laudem tuam.
15Os meum annuntiabit justitiam tuam,
tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam,
16introibo in potentias Domini ;
Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
17Deus, docuisti me a juventute mea ;
et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
18Et usque in senectam et senium,
Deus, ne derelinquas me,
donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est,
potentiam tuam, 19et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ;
quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?
20Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas !
et conversus vivificasti me,
et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
21Multiplicasti magnificentiam tuam ;
et conversus consolatus es me.
22Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ;
psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
23Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ;
et anima mea quam redemisti.
24Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam,
cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc